

Liber Job*
Caput 18: Versus 12
Attenuetur fame.Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quae in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quae fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur.Et inedia invadat costas illius.Costae sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quae petunt.Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius.[Idem.]Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: perbrachiaopera designantur.Mortempeccatum dicit, quod animam occidit.